ACHILLES

ACHILLES
I.
ACHILLES
Illyrii fil. Appianus.
II.
ACHILLES
Pclei et Thetidis fil. quem adhuc infantem mater Stygiis undis immersit: quamobrem invelnerabilis totô corpore factus est, praeterquam in eâ pedis parte, quâ comprehensus ab ipsâ fuerat dum ablueretur. Traditus est educandus Chironi Thessalo, sub quo bellicis artibus, ac Musices exercitiô proficeret, unde postmodum iram eius, quae tot negotia Troianis exhibuit, citharae cantu mirabiliter saepe permulsam, Athen. l. 14. post Theopompum, l. 46. annotavit, Stat. Achill. l. 1. v. 526.
Quô rapis ingentem magni Chiroms alumnum?
Iuvenal. Sat. 7. v. 210.
- - - - Metuens Virgae iam grandis Achilles
Cantabat patriis in montibus Et cui non tunc
Eliceret risum Citharaedi cauda Magistri??
Quod autem dixit metuens virgae, idem ante illum cecinit Ovid. l. 1. de Arte,
Qui toties socios, toties perterruit hostes,
Dicitur annosum pertimuisse senem.
Quas Hector sensurus erat, poscente magistrô
Verberibus iussas praebuit ille manus.
Per patrios autem montes, Pelion intellexit Satyricus. Is enim mons Thessaliae, et illic nutritus Thetidis fil. Ita enim mater ipsa apud Stat. Achill l. 1. v. 38.
------ Quid enim cunabula parvo
Pelion, et torvi commisimus antra magistri?
Hunc autem cum mater ex oraculô didicisset in expeditione Troianâ periturum, si eo cum ceteris ducibus proficisceretur, iam adultum inter Lycomedis regis filias furtim occuluit, et ne proderetur, muliebri habitu eum induit: ubi cum aliquandiu delituisset, Deidamiam regis filiam vitiavit, ex quâ Pyrrhum suscepit. Ovid. Mct. l. 13.
Praescia venturi genitrix Nereia leti
Dissimulat cultu natum, deceperat omnes,
In quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis.
Hor. Carm. 1. Od. 8.
Quid latet? ut marinae
Filium dicunt Thetidts sub lacrimosa Troiae
Funera: ne virilis
Cultus in caedem, et Lycids proriperet catervas.
Postremo tamen ab Ulysse astu compertus, ad bellum ductus est. Troia enim absente Achille expugnari non potuir. Arma, quae nullâ humanâ vi penetrari possent, a Vulcano, Thetidis rogatu, illi fabricata sunt. Porro, in bellô post multas res praeclarissime gestas, adeo ob ereptam sibi ab Agamemnone Briseida indignatus est, ut aliquandiu bellô abstinuerit, neque ullis precibus reduci potuerit. Verum Patrocli amici coniunctissimi morte permotus, denuo ad bellum profectus, Hectorem interfecit, quem mortuum, et currui alligarum, ter circum urbis muros rapravit (et haec omnia in Patrocli ultionem) ac demum Priamo corpus vendidit. Virgil. Aen. l. 1. v. 487.
Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,
Exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
Memminit Propert. l. 2. Eleg. 8.
Fortem illum Aemoniis Hectora traxis equis.
Ovid. Amorum. l. 2. Eleg. 1.
Raptus et Aemoniis fiebilis Hector equis.
Vetus Poeta, apud Tullium l. 1. Tuscul. c. 44.
Vide, videre quod me passa aegerrime,
Hectorem quadriiugo curru raptarier.
De redemptione cadaveris Hectorei Tragoediam scripfit Ennius, quam Hectoris Lustra sive Lytra, inscripsit, quae sic dicta a luendo, i. e. solvendo pretio, cuius rei argumentum tractâsle adolescentum Lucanum ex Statiô apparet l. 2. Silv. 7. v. 54.
Ac primum, teneris adhuc in annis
Ludes Hectora, Thessalosque currus,
Et supplex Priami potentis aurum.
Magnô pretiô redemptum esse innuunt Homeri ἀπερείσια ἄποιῃα, h. e. infinita redemptionis pretia. Cedrenus ait, portata a Priamo ad redimendum Hectorem χρυσόντε, καί ἄζγυρον, καί ἐςθῆνα πολιτελῆ, aurum, argentum, pretiosam vestem. Inde Hor. l. 1. Od. 10. de hâc re loquens, dives Priamus, inique a Scaligero laceratus. Cassiodorus,
Priamus quantô pretiô sepeliendum Hectorem redemit.
Dissidet tamen Plut. Nam. orat. 2. de Alex. ὁ μεν γαρ (loquitur de Achille) χρημάτων ὀλίγων τὸν Ε῞κτορος ῃεκρὸν ἀπελύτρωϚεν. h.e. hic autem parvô pretiô cadaver Hectoris redemptum reddidit. Occisus tandem a Paride, dum coniugium Polyxenae speraret: ictâ telo eâ pedis parte, quae Styge tincta non erat, et in Sigaeo sepultus est Plin. l. 4. c. 12. Tantae fortitudinis fuisse fertur, ut (teite Gellio l. 2. c. 11.) insigni fortitudine duces Achilles, sicut L. Sicinius Dentatus, et Q. Cotius, apud Val. Max. l. 3. c. 2. num. 21. appellentur, et argentum vocetur Achilleum, quod sit insuperabile. Mythologi Achiltem Imperatoris praestantissimi effigiem esse demonstrant, fortes autem viri voluptatum illecebris potius, quam vi externâ saepissime obruuntur. Achillem scribit Euphorion videri nuncupatum, quod non chilo, i. e. Cerealibus cibis primum sit connutritus, veram ex infantiâ, medullis animalium, Leonum inprimis, mox et carnibus venatu comparatis. Versus Euphorionis hi sunt, quemadmodum citantur ab Etymologo:
Ε᾿ς Φβίην χιλοῖο κατήιε πάμπαν ἄπαςτος:
Τον῎νεκα Μυρμιδόνες μιν Α᾿χιλέα φημίξαντα.
Sunt qui, Eustathiô tradente, dici Achillem opinentur, quod bellô victis tristitiam immitteret. Alii quod Ilienses maerore confecerit. Non desunt, qui ab ἄχος dolor; et λύω solvo, nuncupatum eum contendant, quia medicus fuit. Sed haec trita forsan, et ridicula. Illud autem non perinde vulgatum, alios comminisci Thetidem interdiu filium ambrosiâ ungere solitam, et noctu sub igne occultare, quo quicquid in eo mortale foret, eximeret, donec, a Peleo deprehensa, irata se subduxit. Apollonius 4. Argomaut. v. 869.
Η῾ μὲν γὰρ βροτέας ἀιεὶ περὶ ςάρκας ἔδαιεν
Νύκτα διὰ μέςςην φλογμῷ πυρὸς: ἤματα δ᾿ αὖτε
Α᾿μβροςίῃ χρίεςκε τέρεν δέμας, ὄφρα πέλοιτο
Α᾿θάνατος, καί οἱ ςτυγερόν χροῒ γῆρας ἀλάλκοι,
Αὐτὰρ ὅγ᾿ ἐξ εὐνῆς ἀναπάλμενος εἰςενόησε
Παῖδα φίλον ςπαίροντα διὰ φλογός: ἧκε δ᾿ αὐτὴν
Σμερδαλέην ἐςιδῶν μέγα νήπιος, ἡ δ᾿ ἀίουςα
Τὸν μὲν ἄῤ ἁρπάγδην χαμάδις βάλε κεκληγῶτα.
Dictus hinc fuit Pyrosous, quasi ab igne servatus, et postea Achilles, ab exusto labro, quod, dum lingeret infans, Ambrosiâ non fuisse perunctum fingitur. Agamestor Thetidis Epithalamiô;
Παιδνῷ δ᾿ οὔνομα θῆκε Πυρίςςοον, ἀλλ᾿ Α᾿χιλῆα
Πηλἐυς κίκλησκε χείλεος εἴνεκά μιν
Κείμενον εἰνὶ κόνει ςποδιηϚ ἐπὶ πῦρ ἀπάμερσε
Χείλεος αἰθομένου ἀπροφάτως ἑτέρου.
Vide Tertullian. de Pallio l. 4. et l. de Anima, c. 46. Nic. Lloydius.
III.
ACHILLES
quidam a B. Irenaeo Valentiam in Hispania missus, ad Evangelii praedicationem; fumô suffocatus est.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Achilles [1] — ACHILLES, is, Gr. Ἀχιλλεὺς, έως, (⇒ Tab. X. et ⇒ XXIIII.) 1 §. Namen Er hieß anfangs Ligyron, Apollodor. lib. III. c. 12. §. 6 Conf. Tzetz. ad Lycophr. 177. bekam aber hernach von dem Chiron den. Namen Achilles, entweder von dem α pri. vativo und …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • achilles — Achilles, m. acut. (Car le François le corrompt ainsi) Est le nom de ce valeureux Chevalier Grec fils de Peleus et de Thetis, disciple d armes de Chiron le Thessalien, non blessable horsmis au seul endroit du pied par où sa mere l avoit retenu de …   Thresor de la langue françoyse

  • Achilles — Achilles. Den berühmten Namen Achilles führen in vorzeitlichen Heroensagen vier und funfzig Männer. Der berühmteste aber ist jener Held der unsterblichen Gesänge Homer s, den dieser in der Ilias feiert. Thetis, die zauberschöne, silberfüßige… …   Damen Conversations Lexikon

  • Achilles — n. 1. a mythical Greek hero of the Iliad; a foremost Greek warrior at the seige of Troy. [WordNet 1.5] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Achilles [1] — Achilles (Achilleus), 1) A., früher Lygyron, Sohn des Peleus (dah. der Pelide) u. der Meergöttin Thetis. Thetis wollte den A. unsterblich machen u. tauchte ihn deshalb in den Styx; allein die Ferse, an der sie ihn hielt, blieb verwundbar; nach… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Achilles — Achilles, Achilleus, nach der Mythe Sohn der Meergöttin Thetys und des Thessaliers Peleus, der Held der Iliade, der schönste, schnellste und stärkste der Heerkönige vor Troja, treu in der Freundschaft, unversöhnlich, stolz, durch die Kunde von… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Achilles — m From Greek mythology. Achilles, son of the sea nymph Thetis and the mortal Peleus, was the leading warrior of the Greek army attacking Troy. In the Iliad, Homer relates how he withdrew from the siege as a result of a slight to his honour, until …   First names dictionary

  • Achilles '29 — is a football club from Groesbeek, the Netherlands. The club, which was founded in 1929, is currently playing in the Sunday Hoofdklasse C, the highest tier of amateur football in the Netherlands …   Wikipedia

  • Achilles [2] — Achilles (Log.), Trugschluß, von Zeno od. Parmenides erfunden, als Argument gegen die Realität der Bewegung. Er lautet: Wenn A. mit einer Schildkröte einen Wettlauf hält, so wird jener, wenn diese einen Vorsprung hat, trotz seiner Schnelligkeit… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Achilles [3] — Achilles, Schmetterling, s. u. Nymphenfalter …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Achilles [1] — Achilles, s. Achilleus …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”